Sed quid eis contigit? Defecerunt scrutantes scrutationes. Unde? Quia dicit, Quis videbit eos? id est, quia eos nemo videbat. Hoc dicebant, hoc apud se opinabantur quod nemo eos videret. Vide quid contingat animae malae; recedit a luce veritatis, et quia ipsa non videt Deum, putat se non videri a Deo. Sic et isti recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum; et dixerunt: Quis nos videt? Videbat et ille quem crucifigebant; illi deficiendo, nec illum Filium, nec Patrem videbant. Si ergo et ille videbat, quare se patiebatur teneri ab eis, occidi ab eis? Quare si videbat, voluit consilia eorum praevalere in se? Quare! Quia homo erat propter hominem, et Deus latens in homine, qui venerat nescientibus exemplum fortitudinis dare; ideo ipse sciens omnia sustinebat.