[vers. 25.] Pars novissima psalmi hujus indiscussa vobiscum et intractata remanserat. Proinde sicut video, non quidem secundum dispositionem nostram, sed tamen non praeter dispositionem suam, ad reddendum debitum nos Dominus revocavit. Intenti ergo estote, fratres, ut si possumus Deo adjuvante, vel modo solvamus quod nos debere cognoscimus. Quis est qui dicit, quod modo cantavimus? Juvenis fui, et ecce senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Si quasi unus homo loquitur, quam multum tempus est aetas unius hominis; et quid magnum est, ut homo positus in una aliqua parte terrarum per totam vitam suam tam brevem, quam humana vita brevis est, quamvis ad senectutem a juventute pervenerit, non viderit justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Non est mirandum. Potuit enim fieri ut ante vitam ipsius fuisset aliquis justus quaerens panem, potuit fieri ut in alia parte terrarum non ubi ipse esset. Deinde aliud quod movet, audite: Ecce unusquisque in vobis, qui forte jam senuit, respiciens cursus aetatis suae jam peractos sibi, ubi cogitatione versatus fuerit in his quos novit, forte non ei occurrit justus quaerens panem, aut filius justi quaerens panem: sed tamen respicit ad Scripturas divinas, et invenit angustatum Abraham justum, et famen passum in regione sua, mutasse aliam regionem 77Gen. XII, 10; invenit et filium ipsius Isaac ejusdem famis causa in alias isse regiones quaerentem panem 78Id. XXVI, 1. Et quomodo erit verum, Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem? Et si verum hoc invenit in spatio vitae suae; aliter tamen invenit in lectione divina, quae fidelior est quam vita hominum.