[vers. 23, 24.] Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis? Sufficeret, Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt in infernum viventes 90Psal. LIV, 16. Denique de persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 91Psal. CXXIII, 2, 3 . Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant? Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla subjiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam. Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec intelligamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest intelligere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in retributionem, et in scandalum. Et numquid injustum est hoc? Justum est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum, quia ipsi sibi sunt scandalum.