[«vers.» 70.] «Coagalatum est ut lac cor eorum.» Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intelligi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur, «Mons incaseatus, mons uber» 254Psal. LXVII, 16 ; et intelligitur gratia plenus: nam et illud quidam, «coagulatus,» interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: «Ego vero,» inquit, «legem tuam meditatus sum.» Quam legem? Utique justissimam et misericordissimam: unde illi dicitur. «Et lege tua miserere mei.» Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam 255Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5 , ut diligant obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis hujus, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.