[vers. 1.] Hunc psalmum ex persona Christi accipiendum persuadet quod dictum est: Ego dormivi, et somnum cepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Magis enim hoc ad passionem et resurrectionem Domini congruenter sonat, quam ad illam historiam in qua David scribitur fugisse a facie bellantis adversum se filii sui 1II Reg. XV, 17. Et quoniam scriptum est de discipulis Christi: Quamdiu cum eis est sponsus, non jejunant filii sponsi (Matth. IX, 15) ; non mirum si filius ejus impius, significatur discipulus impius qui eum tradidit. A cujus facie fugisse quanquam historice possit accipi, quando illo discedente secessit cum caeteris in montem; tamen spiritualiter, quando mentem Judae Filius Dei, id est virtus et sapientia Dei, deseruit, cum eum diabolus penitus invasit, in eo quod scriptum est, Et intravit diabolus in cor ejus 2Joan. XIII, 2 , bene accipitur a facie ejus Christum fugisse; non quia Christus diabolo cessit, sed Christo discedente diabolus possedit. Quem discessum fugam esse in hoc psalmo appellatum celeritatis causa arbitror; quod verbo etiam Domini significatur dicentis: Quod facis, cito fac 3Ibid., 27 . Loquimur etiam sic in consuetudine, ut dicamus: Fugit me, quod in mentem non venit; et de homine doctissimo dicimus: Nihil eum fugit. Propterea veritas fugit mentem Judae, cum eum illustrare destitit. Abessalon autem, sicut quidam interpretantur, in latina lingua dicitur Patris pax: quod mirum videri potest, sive in historia Regnorum, cum bellum adversus patrem Abessalon gesserit; sive in historia Novi Testamenti, cum traditor Domini Judas fuerit, quemadmodum Patris pax possit intelligi. Sed et ibi qui diligenter legunt, vident in illo bello David pacatum fuisse filio, qui etiam magno cum dolore planxit exstinctum, dicens: Abessalon filius meus, quis dabit mihi mori pro te 4II Reg. XVIII, 33 ? et in historia Novi Testamenti, ipsa Domini nostri tanta et tam miranda patientia, quod eum tamdiu pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cum adhibuit ad convivium in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit 5Joan. XIII, quod denique in ipsa traditione osculum accepit 6Matth. XXVI, 49, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo; quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Abessalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.