[«vers. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.» Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. «Ego sum via, et veritas, et vita» 47Joan. XIV, 6 . «Deduc me, Domine, in via tua.» In qua via? «Et ambulabo in veritate tua.» Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adjutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe jam ambulant in via. «Deduc me, Domine, in via tua:» certe jam in via tua sum, deduc me ibi. «Et ambulabo in veritate tua:» te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est 48Isai. LIII, 1 ? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. «Deduc me» ergo, «Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua:» in illo utique qui ait, «Ego sum via, et veritas, et vita.» Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. «Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.»