TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar.» Ecce persecutor bonus, non hominis, sed peccati. «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar.» Quid est, «non convescebar?» Non cum illo manducabam. Attendat Charitas vestra; quia mirum aliquid audituri estis. Si non convescebatur cum illo, non manducabat; vesci enim, manducare est: cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis? Non cum publicanis illis et peccatoribus, nam ipsi humiles erant: cognoscebant enim languorem suum, et medicum requirebant. Cum ipsis superbis Pharisaeis invenimus illum manducasse. Nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini; et ait in corde suo 19quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo: «Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes.» Unde sciebat quia Christus nescivit, nisi inde suspicatus est eum nescisse, quia non a se repulit? Quia si ipse esset, repelleret a se. Dominus autem non solum mulierem illam peccatricem noverat, sed et illius superbi vulnera medicus insanabilia videbat. Ait enim cum audisset cogitantem, ut ostenderet illum superbum: «Simon, habeo aliquid tibi dicere: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alius quingentos; cum non haberent unde redderent, dimisit ambobus: quis eum plus dilexit?» Et ille contra se dixit sententiam, extorquente sibi confessionem veritate: «Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam; aquam mihi ad pedes non dedisti: ista autem lacrymis suis lavit pedes meos» 20Luc. VII, 36 44 ; et caetera quae nostis. Non opus est in aliis propter quae ad testimonium adhibuimus, diutius immorari. Iste pharisaeus superbus erat, convescebatur cum illo Dominus; quid est ergo quod ait, «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar?» Quid est, «non convescebar?» Non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quae ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius convivamur, cum Paganis, quam cum his qui nobis haerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur; sicut dicit Apostolus: «Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem» 21II Thess. III, 14, 15 . Facimus hoc plerumque propter medicinam; et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur.

Notes

  1. 19. quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo
  2. 20. Luc. VII, 36 44
  3. 21. II Thess. III, 14, 15