[vers. 4.] Magis magisque lava me ab injustitia mea. Quid est, Magis magisque lava? Multum inquinatum. Magis magisque lava peccata scientis, qui abluisti peccata ignorantis. Nec sic desperandum de misericordia tua. Et a delicto meo munda me. Quo merito? Medicus est, offer mercedem: Deus est, offer sacrificium. Quid dabis ut munderis? Vide enim quem invoces; justum invocas: odit peccata, si justus est; vindicat in peccata, si justus est; non poteris auferre a Domino Deo justitiam ejus. Implora misericordiam, sed attende justitiam: misericordia est ut ignoscat peccanti, justitia est ut puniat peccatum. Quid ergo? Quaeris misericordiam, peccatum impunitum remanebit? Responderit David, responderint lapsi, responderint cum David, ut misericordiam mereantur sicut David, et dicant, Non Domine, non erit impunitum peccatum meum: novi justitiam ejus, cujus quaero misericordiam: non impunitum erit, sed ideo nolo ut tu me punias, quia ego peccatum meum punio; ideo peto ut ignoscas, quia ego agnosco.