[«vers.» 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur: «Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei?» Non enim ait, faciam; sed, «scrutabor.» Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adjuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus, «Dic, homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos» 376Luc. XII, 14 ? Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens jurgare Christianos 377I Cor. VI, 1-6 . Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus, Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est, «Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cujus erunt» 378Luc. XII, 20 ? quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est, «Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei!» Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et judiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra judicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi, «Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.»