[vers. 10.] Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud? Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine 35Psal. CXVIII, 85. Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora Mercurium. Non colo, inquit, idola. Domine, quis similis tibi? Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt 36Psal. CXIII, 5, 6. Domine, quis similis tibi, qui fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo, inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem, qui luce sua, tanquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole, Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te.