TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 18.] Respexit in orationem humilium, et non despexit precem eorum.» In aedificatione Sion hoc agitur modo; aedificantes Sion orant, gemunt: ille unus pauper, quod pauperes multi; quia millia in tot gentibus unus, quia unitas pacis Ecclesiae. Ipse unus, ipse multi: unus, propter charitatem; multi, propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur; nunc, si quis aliter erat, et aliter se habebat, manducet cinerem sicut panem, et potum suum cum fletu commisceat. Nunc tempus est, cum aedificatur Sion; nunc intrant lapides in structuram: perfecto aedificio et dedicata domo, quid curris, sero quaesiturus, inaniter petiturus, frustra pulsaturus, foris remansurus cum quinque virginibus fatuis 66Matth. XXV, 12 ? Nunc ergo curre: «Respexit» enim «in orationem humilium, et non despexit precem eorum.»

Notes

  1. 66. Matth. XXV, 12