TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quanquam mihi et alius hic sensus occurrat, nisi fallor, anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas haereditates intelligamus: ut quoniam haereditas Veteris Testamenti est, quamvis in umbra significativa futuri, terrena felicitas; haereditas vero Novi Testamenti est aeterna immortalitas; dormire sit inter medios cleros, nec illam jam quaerere ardenter, et adhuc istam exspectare patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius propterea servire nolant, dum quaerunt in hac vita et in hac terra felicitatem, ablatus est somnus ab eis, et non dormiunt. Inflammantibus enim cupiditatibus agitati, in flagitia et facinora propelluntur, nec omnino requiescunt; desiderando ut acquirant, metuendo ne amittant. Qui autem me audit, ait Sapientia, inhabitabit in spe, et requiescet sine timore ab omni malignitate (Prov. , 33) . Hoc est, quantum mihi videtur, dormire inter medios cleros, id est inter medias haereditates; nondum in re, sed tamen in spe coelestis haereditatis habitare, et a terrenae felicitatis jam cupiditate conquiescere. Cum autem venerit quod speramus, non jam inter duas haereditates requiescemus; sed in nova vera, cujus vetus erat umbra, regnabimus. Quapropter etiamsi intellexerimus quod dictum est, Si dormiatis inter medios cleros, tanquam si diceretur, Si moriamini inter medios cleros, ut istam mortem carnis more suo Scriptura dormitionem vocaverit; haec est mors optima, ut in cupiditatum cohibitione a terrenis, in spe coelestis haereditatis homo usque in finem perseverans, diem vitae hujus ultimum claudat. Sic enim dormientes inter medios cleros, erunt pennae columbae deargentatae; ut tempore quo resurgent, rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et semper jam cum Domino vivant 96I Thess. IV, 16: aut certe, quia per eos qui sic moriuntur, quanto securius, tanto sublimius Ecclesia diffamatur, et quasi quibusdam pennis excelsae laudis attollitur. Neque enim frustra dictum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam 97Eccli. XI, 30 . Omnes ergo sancti Dei ab initio generis humani, usque ad tempus Apostolorum 98quia et ipsi noverant dicere, Diem hominis non concupivi, tu scis [Jerem. XVII, 16] ; et, Unam petii a Domino, hanc requiram [Psal. XXVI, 4], et a tempore Apostolorum, ex quo duorum Testamentorum differentia clarius revelata est, ipsi Apostoli et beati martyres caeterique justi, tanquam arietes et arietum filii usque ad hoc tempus dormierunt inter medios cleros; regni terreni felicitatem jam contemnentes, et regni coelorum aeternitatem sperantes, et nondum tenentes. Et quia tam bene dormierunt, eis velut pennis nunc volitat, et laudibus exaltatur Ecclesia, columba scilicet deargentata; ut hac eorum fama ad imitandum posteris invitatis, dum sic etiam caeteri dormiunt, addantur pennae quibus usque in finem saeculi sublimiter praedicetur.

Notes

  1. 96. I Thess. IV, 16
  2. 97. Eccli. XI, 30
  3. 98. quia et ipsi noverant dicere, Diem hominis non concupivi, tu scis [Jerem. XVII, 16] ; et, Unam petii a Domino, hanc requiram [Psal. XXVI, 4]