TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intelligentiam, hoc quoque orationi addit et dicit: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.» Ad hoc etiam illud pertinet, quod adjungit, «Inquilinus ego sum in terra:» sive, ut nonnulli codices habent, «Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.» Quod enim ait superius, «Revela oculos meos;» hoc postea dixit, «ne abscondas a me:» et quod ibi dixerat, «mirabilia de lege tua;» hoc alio modo repetens ait, «mandata tua.» Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam, «Diligite inimicos vestros» 87Matth. V, 44 ; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adjuvante reddendus est.

Notes

  1. 87. Matth. V, 44