[«vers. 4, 5.] Memoriam fecit mirabilium suorum:» hunc humilians, et hunc exaltans. «Memoriam fecit mirabilium suorum:» reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint ejus miracula quotidiana majora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium 18Matth. XXI, 19, 20 ; sed «memoriam fecit mirabilium suorum.» Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.