TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: «Justitia tua sicut montes Dei» 11Psal. XXXV, 7 . Non justitia ipsorum, sed «justitia tua.» Audi talem montem Apostolum: «Ut inveniar in illo,» inquit, «non habens justitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi» 12Philipp. III, 9 . Illi autem qui per justitiam suam montes esse voluerunt, sicut Judaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: «Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti» 13Rom. X, 3 . Qui autem subjecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subjecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? 14De magnitudine loquimur hominum. Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? «Numquid Paulus pro vobis crucifixus est» 15I Cor. I, 13 ? Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia, «Ego plantavi, Apollo rigavit:» sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia «Deus incrementum dedit» 16Id. III, 6 . Ergo «montes in circuitu ejus.» Sed quomodo «montes in circuitu ejus,» sic «et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Si ergo «montes in circuitu ejus, et Dominus circuitu plebis suae,» constringit Dominus plebem suam in unum vinculum charitatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, «ex hoc et usque in saeculum».

Notes

  1. 11. Psal. XXXV, 7
  2. 12. Philipp. III, 9
  3. 13. Rom. X, 3
  4. 14. De magnitudine loquimur hominum.
  5. 15. I Cor. I, 13
  6. 16. Id. III, 6