[vers. 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa est Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion; et hujus nominis interpretationem nosse debetis. Sicut Jerusalem interpretatur Visio pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion: in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, jam corde in Jerusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in coelis est 9Philipp. III, 20 . In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus 10II Cor. X, 3 . Jam desiderio ibi sumus, jam spem in illam terram, quasi anchoram praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de navi quae in anchoris est, recte dicimus quod jam in terra sit; adhuc enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et contra tempestates: sic contra tentationes hujus peregrinationis nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Jerusalem facit nos non abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo dicat, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum; amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum autem duo quaedam dixerim, quia ibi sum carne, non corde; unde canto, non ibi: non enim carne canto, sed corde. Carnem quidem sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit conditor Jerusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino 11Ephes. V, 19 . Quid est, cantantes in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in ore peccatoris 12Eccli. XV, 9 . Te decet hymnus, Deus, in Sion.