TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur, positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus, jam praemeditatur gaudia futura. «Beati,» inquit, «qui habitant in domo tua.» Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid acturi? Quid habituri, jam supra dixi: «Beati qui habitant in domo tua.» Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris, dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus est. «Beati» ergo «qui habitant in domo tua.» Possident Jerusalem coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est. Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater necessitas. Jam, fratres, breviter dixi: currite animo per quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia linguae et adjutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus? tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim, nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis jubentur bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus, flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi juberi nobis, «Frange esurienti panem tuum:» cui frangis, ubi nemo esurit? «Egenum sine tecto induc in domum tuam:» quem hospitem suscipis, ubi omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est? quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis bonis operibus; quia isti pulli turturis jam volabunt de nido. Quid ergo? Jam dixisti quid habituri sumus: «Qui habitant in domo tua, beati» sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit, quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait, «Beati qui habitant in domo tua;» dicat et quid acturi sumus. «In saecula saeculorum laudabunt te.» Hoc erit totum negotium nostrum, sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem 25I Cor. XV, 53, 54 , nemo dicet, Diu steti; nemo dicet, Diu jejunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa immortalitas jam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei. Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 26I Joan. III, 2 . Jam similes illi, quando deficiemus? quo avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei, amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» Huic vitae suspiremus.

Notes

  1. 25. I Cor. XV, 53, 54
  2. 26. I Joan. III, 2