TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Quaedam enim in Scripturis dura videbantur, cum obscura essent; exposita mollita sunt. Nam et prima haeresis in discipulis Christi velut a duritia sermonis ipsius facta est. Cum enim diceret, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se: illi non intelligentes dixerunt ad invicem, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Dicentes quia durus est sermo hic; separaverunt se ab illo: remansit cum aliis duodecim. Cum ei suggessissent illos in sermone ejus fuisse scandalizatos, Numquid et vos, inquit, vultis ire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus 66Joan. VI, 54-69 Intendite, obsecramus vos, et parvuli discite pietatem: Numquid jam Petrus intelligebat secretum illius sermonis Domini? Nondum intelligebat; sed bona esse verba quae non intelligebat, pie credebat. Ergo si durus est sermo, et nondum intellectus est, durus sit impio, tibi autem pietate molliatur: quia quandoque solvetur, et fiet tibi oleum, et usque ad ossa penetrabit.

Notes

  1. 66. Joan. VI, 54-69