Aegyptus autem, quoniam interpretatur Afflictio, vel Affligens, vel Comprimens, saepe in imagine ponitur hujus saeculi; a quo spiritualiter recedendum est, ne simus jugum ducentes cum infidelibus 9II Cor. VI, 14 . Sic enim quisque Jerusalem coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit; quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit, nisi prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc saeculo avertitur, nisi divinae misericordiae munere adjutus. Quod enim illic semel praefiguratum est, hoc in isto fine saeculi, in hac, sicut beatus Joannes scribit, hora novissima 10I Joan. II, 18 , quotidianis Ecclesiae fetibus in unoquoque credente completur. Audite Apostolum doctorem Gentium docentem et instruentem: «Nolo enim vos,» inquit, «ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus. Sed non in omnibus illis bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt» 11I Cor. X, 1-6 . Quid vultis amplius, fratres dilectissimi? Certe manifestum est non humana suspicione, sed apostolico, id est divino et dominico magisterio; Deus enim loquebatur in eis, et quamvis de carneis nubibus, tamen Dominus intonabat: certe ergo tanto testimonio manifestum est illa omnia figurate gesta, nunc in nostra salute compleri; quia tunc futura praenuntiabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur.