TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Gratias grano tritici, quia mori voluit et multiplicari 1Joan. XII, 25: gratias unico Filio Dei Domino et Salvatori nostro Jesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo, Singularis ego sum, donec transeam 2Psal. CXL, 10 : quia sic erat singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem; in quantis granis passionem ejus imitantibus exsultamus, quando natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra ejus, sub uno capite ipso Salvatore nostro charitatis et pacis vinculo colligata, sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt: et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic clamat unus tanquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum cedentes doloribus, vel amori vitae hujus, amitterent quod promiserat Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem timorem; verbo, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere 3Matth. X, 28 ; exemplo, faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat; faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres; et nisi ille semper adesset qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 4Id. XXVIII, 20 , utique defecissent.

Notes

  1. 1. Joan. XII, 25
  2. 2. Psal. CXL, 10
  3. 3. Matth. X, 28
  4. 4. Id. XXVIII, 20