[vers. 10.] Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Alloquitur membra sua, hortatur quod fecit, ut faciant. Annuntiavit, annuntiemus; passus est, compatiamur; glorificatus est, conglorificabimur. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quam magna? Toto orbe terrarum. Quam magna? In omnibus gentibus. Quare in omnibus gentibus? Quia semen est Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes 38Gen. XII, 3, et XXII, 18. Quare in omnibus gentibus? Quia in omnem terram exivit sonus eorum 39Psal. XVIII, 5. In Ecclesia magna. Ecce labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Labia mea loquuntur, non ea prohibebo loqui. Sonant quidem labia mea ad aures hominum, sed tu cognovisti cor meum. Labia mea non prohibebo, Domine tu cognovisti. Aliud audit homo, aliud agnoscit Deus. Ne in labiis solis esset annuntiatio, et diceretur de nobis. Quae dicunt vobis, facite, quae autem faciunt, facere nolite 40Matth. XXIII, 3 : aut ipsi populo, laudanti Deum ore, non corde, diceretur, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 41Isai. XXIX, 13 : sona labiis, propinqua corde. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 42Rom. X, 10. Qualis ille latro inventus est, pendens in cruce cum Domino, agnoscens in cruce Dominum. Alii non cognoverunt miracula facientem, agnovit ille in ligno pendentem. Erat ille confixus omnibus membris; manus clavis inhaerebant, pedes transfixi erant, totum corpus adjungebatur ligno; corpus illud non vacabat caeteris membris, lingua vacabat et cor: corde credidit, ore confessus est. Memento mei, inquit, Domine, cum veneris in regnum tuum. Salutem suam longe futuram sperabat, et post longum tempus accipere contentus erat: in longum sperabat, dies non est dilatus. Ille dixit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum: ille respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso 43Luc. XXIII, 42, 43 . Paradisus habet ligna felicia: hodie mecum in ligno crucis, hodie mecum in ligno salutis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 38. Gen. XII, 3, et XXII, 18
- 39. Psal. XVIII, 5
- 40. Matth. XXIII, 3
- 41. Isai. XXIX, 13
- 42. Rom. X, 10
- 43. Luc. XXIII, 42, 43