[vers. 66.] Et percussit inimicos suos in posteriora: illos utique qui gaudebant quod Arcam ejus captivare potuerunt; percussi enim sunt in sedibus suis 110I Reg. V, 6. Quod ejus poenae signum mihi videtur, qua quisque cruciabitur, si in posteriora respexerit; quae, sicut Apostolus, aestimare debet ut stercora 111Philipp. III, 8. Qui enim sic suscipiunt testamentum Dei, ut vetere vanitate non se exuant, similes sunt hostilibus populis qui Arcam testamenti captivatam juxta sua idola posuerunt. Et illa quidem vetera etiam illis nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Arca autem Domini manet in aeternum 112Isai. XL, 6, 7; secretum scilicet testamenti regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed illi qui posteriora dilexerunt, ex ipsis justissime cruciabuntur: Opprobrium enim sempiternum dedit illis.