TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Opprobrium hominum et abjectio plebis: videte quanta passus est! Jam ut dicamus passionem, et ad illam majori gemitu veniamus, videte quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus? Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Job diabolo petenti concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit salutem, duplo accepit quae perdiderat 27Job XLII, 10: Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? non subvenitur 28Matth. XXVII. Quare, fratres mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus est, pretium est. Cujus rei pretio tanta passus est, recitemus, videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare: et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt ipsa verba Psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite Christiani: Opprobrium hominum et abjectio plebis.

Notes

  1. 27. Job XLII, 10
  2. 28. Matth. XXVII