[«vers.» 4.] Quid occurrit? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Intendat Charitas vestra. «Dominus,» inquit, «justus concidet cervices peccatorum.» Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si justi sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicamus, et dicit, «Domine, propitius esto mihi peccatori» 19Luc. XVIII, 13 ? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus justus concidet manus peccatorum; aut, Dominus justus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando objurgantur, justificant se 20Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; conjungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Justificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum: itaque quoniam justificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Job (dicebat de impio peccatore), «Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui» 21Job XV, 26 ; et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, «Domine, propitius esto mihi peccatori;» sed jactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, judicio contendere 22Jerem. II, 29 , intrare mecum ad judicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit» 23Psal. CXXIX, 3 ? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, «Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi» 24Psal. XL, 5 : quoniam haec non vis dicere, sed justificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit, «Dominus justus concidet cervices peccatorum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Luc. XVIII, 13
- 20. Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; conjungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Justificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum
- 21. Job XV, 26
- 22. Jerem. II, 29
- 23. Psal. CXXIX, 3
- 24. Psal. XL, 5