TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita, quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc usque? Quia post istam noctem jam non erit spes, sed ipsa res. «Spes» enim «quae videtur, non est spes,» Apostolus dicit: «quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» 18Rom. VIII, 24, 25 . Si ergo patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem speremus, id est usque ad finem hujus vitae nostrae vel saeculi. Cum autem nox ista transierit, jam veniet quod sperabamus; et non jam sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus, malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit, numquid spes erit? «Quod enim videt quis, quid sperae?» Veniet Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii: illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt. Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur confusis, «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus;» dicetur gaudentibus, «Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» 19Matth. XXV 41, 34 : quod cum acceperint, jam spes non erit, quia res tenebitur. Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia matutina speret anima nostra in Dominum.

Notes

  1. 18. Rom. VIII, 24, 25
  2. 19. Matth. XXV 41, 34