[vers. 21.] Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo.