TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quaeri solet cujus sit vox; et aliqui accipiunt Christi, propter quaedam quae hic dicuntur de passione Christi, ad quae paulo post veniemus, et nos agnoscemus quia de passione Christi dicuntur. Sed, Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum peccatum habebat 12I Petr. II, 22? Coarctat nos ergo intelligendi necessitas ad cognoscendum tanquam plenum et totum Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur, aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator, natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui, quod est sancta Ecclesia, diffusa toto orbe terrarum. Et nos in corpore ipsius sumus, si tamen fides nostra sincera sit in illo, et spes certa, et charitas accensa: sumus in corpore ipsius, et membra ipsius, et invenimus nos ibi loqui, Apostolo dicente, Quoniam membra sumus corporis ejus 13Ephes. V, 30 ; et multis locis dicit hoc Apostolus. Nam si dixerimus verba non esse Christi, non erunt et illa verba Christi: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Et ibi enim habes, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum 14Psal. XXI, 2 : quomodo hic habes, a facie peccatorum meorum; sic et ibi habes, verba delictorum meorum. Et si Christus utique sine peccato et sine delicto, incipimus non putare verba illa Psalmi illius esse. Et valde durum et contrarium est, ut ille psalmus non pertineat ad Christum, ubi habemus tam apertam passionem ejus, tanquam ex Evangelio recitetur. Ibi enim habemus, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 15Ibid., 19 . Quid quod ipse Dominus in cruce pendens, primum versum psalmi ipsius ore suo protulit, et dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 16Matth. XXVII, 46 ? Quid voluit intelligi, nisi illum psalmum totum ad se pertinere, quia caput ipsius ipse pronuntiavit? Ubi autem sequitur et dicit, Verba delictorum meorum, non est dubium quia vox Christi est. Unde ergo peccata, nisi de corpore quod est Ecclesia? Quia loquitur corpus Christi et caput. Quare tanquam unus loquitur? Quia erunt, inquit, duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 17Ephes. V, 31, 32 . Unde etiam cum ipse loqueretur in Evangelio, respondens eis qui quaestionem intulerant de uxore dimittenda, ait: Non legistis quod scriptum est, quod Deus ab initio masculum et feminam fecit eos, et relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Igitur jam non duo, sed una est caro 18Matth. XIX, 4-6 . Si ergo ipse dixit, Jam non duo, sed una est caro; quid mirum si una caro, una lingua, eadem verba, tanquam unius carnis, capitis et corporis? Sic audiamus tanquam unum: sed tamen caput tanquam caput, et corpus tanquam corpus. Non dividuntur personae, sed distinguitur dignitas: quia caput salvat, salvatur corpus. Caput exhibeat misericordiam, corpus defleat miseriam. Caput est ad purganda, corpus ad confitenda peccata: una tamen vox, ubi non scriptum est quando dicat corpus, quando caput; sed nos in audiendo distinguimus; ille autem tanquam unus loquitur. Quare enim non dicat, peccatorum meorum, qui dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes fui, et non recepistis me; infirmus fui, et in carcere, et non visitastis me? Certe Dominus non fuit in carcere. Quare non hoc diceret, cui cum dictum esset, Quando te vidimus esurientem et sitientem, aut in carcere, et non ministravimus tibi? respondit, sic ex persona corporis sui se dixisse, Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 19Id. XXV, 42-45 ? Quare non dicat, a facie peccatorum meorum, qui dixit Saulo, Saule, Saule, quid me persequeris 20Act. IX, 4 ? Qui utique in coelo jam neminem persecutorem patiebatur. Sed quomodo ibi caput loquebatur pro corpore, sic et hic caput dicit corporis voces, cum et capitis voces auditis. Sed neque cum corporis voces audieritis, separetis caput; neque cum capitis voces audieritis, separetis corpus: quia jam non duo, sed una caro.

Notes

  1. 12. I Petr. II, 22
  2. 13. Ephes. V, 30
  3. 14. Psal. XXI, 2
  4. 15. Ibid., 19
  5. 16. Matth. XXVII, 46
  6. 17. Ephes. V, 31, 32
  7. 18. Matth. XIX, 4-6
  8. 19. Id. XXV, 42-45
  9. 20. Act. IX, 4