[vers. 23.] Exsurge Domine, et intende judicio meo. Cui judicio? Quia tribulatus es, quia laboribus et doloribus cruciatus es? Nonne ista etiam multi mali patiuntur? Cui judicio? Ideo justus, quia ista pateris? Non: sed quid? Judicio meo. Quomodo sequitur? Intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Non in poenam meam, sed in causam meam: non in id quod mecum habet latro commune, sed in illud quod beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 81Id. V, 10 . Haec enim causa discreta est. Nam poena similis est bonis et malis. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena martyres faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres traherent, omnes qui gladio feriuntur coronarentur. Ergo discernatur causa. Nemo dicat: Quia patior justus sum. Quia ipse qui primo passus est, pro justitia passus est: ideo magnam exceptionem addidit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nam multi habentes bonam causam faciunt persecutionem; et habentes malam causam patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene, non diceretur in psalmo: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar 82Psal. C, 5 . Deinde, fratres, pater bonus et justus nonne persequitur filium luxuriosum? Persequitur vitia ejus, non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addidit. Medicus nempe qui ad salutem adhibetur, nonne ferro plerumque armatur? Sed contra vulnus, non contra hominem. Secat, ut sanet: et tamen cum secat aegrotum, dolet ille, clamat, resistit, et si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit; nec tamen ille desistit a salute aegrotantis, quod novit facit, illum maledicentem, conviciantem non curat. Nonne excitantur cuncti lethargici, ne sommo gravi premantur in mortem? Et hoc patiuntur a filiis suis quos carissimos genuerunt; et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus. Lethargici excitantur, phrenetici ligantur: sed tamen utrique amantur. Nemo ergo dicat, Persecutionem patior: non ventilet poenam, sed probet causam; ne si causam non probaverit, numeretur cum iniquis. Ideo quam vigilanter, quam optime hic commendavit, Domine, intende judicio meo, non poenis meis: Deus meus et Dominus meus, in causam meam.