Secundum figuram enim Dominus exclusit homines de templo, illos qui sua quaerebant, id est, propter vendendum et emendum ibant in templum. Si autem figura erat illud templum, manifestum est quia et corpus Christi, quod est verum templum cujus illa imago erat, habet permixtos ementes et vendentes, id est sua quaerentes, non quae Jesu Christi 8Philipp. II, 21 . Sed excluduntur inde flagello resticulae. Restis enim peccata significat, sicut dicitur per prophetam: «Vae eis qui trahunt peccata velut vestem longam» 9Isai. V, 18 . Illi autem trahunt peccata sicut restem longam, qui addunt peccata peccatis; qui cum fecerint unum peccatum, ut cooperiant illud, faciunt alterum. Quomodo enim ut restis fiat, additur spartum sparto, non autem in rectum it, sed torquetur: sic omnia prava facta, quae sunt peccata cum adduntur sibi, et de peccato peccatum, et peccatum ad peccatum annectitur, fit restis longa. Quorum semitae pravae, et flexuosi gressus eorum 10Job VI, 18 . Quo valet autem ista restis, nisi ut inde ligentur ei manus et pedes, et projiciatur quisque in tenebras exteriores? Meministis enim dictum de quodam peccatore in Evangelio: «Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium» 11Matth. XXII, 13 . Non esset unde illi ligarentur manus et pedes, nisi ipse sibi restem fecisset. Unde apertissime alio loco scriptum est: «Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur» 12Prov. V, 22 . Ergo quia de peccatis suis homines vapulant, ideo Dominus flagellum de resticula fecit, et inde expulit de templo omnes qui sua quaerebant, non quae Jesu Christi.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 8. Philipp. II, 21
- 9. Isai. V, 18
- 10. Job VI, 18
- 11. Matth. XXII, 13
- 12. Prov. V, 22