[vers. 22.] Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne sileas? Judica. De judicio etenim dicitur quodam loco: Tacui, numquid semper tacebo 78Isai XLII, 14 ? Et de dilatione judicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 79Psal. XLIX, 21 . Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a judicio, non a praecepto, non a doctrina. Hoc autem judicium ipsius invocat quodam modo Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est, quia non silebis, quia necesse est ut judices. Domine, ne discedas a me. Donec veniat judicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 80Matth. XXVIII, 20 .