[«vers. 8] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae.» Hoc obscurum est; dignamini advertere: jam finis Psalmi est. «In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae.» Quare? «Ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.» Sunt ergo in civitate Domini operantes iniquitatem, et quasi parcitur eis modo. Quare? Quia misericordiae tempus est: sed veniet et judicii; quia sic coepit Psalmus, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Jam enumeravit superius quia non illi adhaeserunt nisi boni. Malis non adhaesit, nec delectabatur epulis iniquitatis eorum qui sibi ministrabant, non Domino, id est, sua quaerebant. Et quasi diceretur illi, Et utquid tales in civitate tua tanto tempore tolerasti? Tempus misericordiae est, ait. Quid est, tempus misericordiae? Adhuc nondum revelatum est judicium: nox est; apparebit dies, apparebit judicium. Audi Apostolum: «Itaque nolite ante tempus quidquam judicare.» Quid est, «ante tempus?» Ante diem. Audi quia ante diem dixit: «Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit uniruique a Deo» 32I Cor. IV, 5 . Nam modo, quamdiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Nescio quid ab homine petisti; non accepisti, contemni te putas: et forte non contemneris; cor enim non vides: et cito blasphemas; in nocte danda est tibi venia erranti. Diligit te homo nescio quis, et putas quia odit te; aut odit te, et putas quia diligit te: sed quodlibet sit, nox est. Noli timere, praesume in Christo, in illo habeto diem: non est quid mali de illo sentias, quia securi sumus, et certi sumus quia falli non potest; amat nos. De nobis autem invicem nondum certi sumus. Deus enim novit dilectionem nostram in invicem: nos autem etiamsi diligimus nos invicem, quis videt qua dispensatione a nobis fiant ista? Quare nemo videt cor? Quia nox est. In ista nocte tentationes abundant. Quasi de ipsa nocte dixit psalmus: «Posuisti tenebras, et facta est nox; in ea pertransibunt omnes bestiae silvae: catuli leonum rugientes ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi» 33Psal. CIII, 20, 21 . In nocte quaerunt escam catuli leonum. Qui sunt catuli leonum? Principum et potestatum aeris hujus, daemones et angeli diaboli 34Ephes. II, 2 . Quomodo sibi quaerunt escam? Quando tentant. Sed quia non accedunt, nisi Deus eis dederit potestatem; ideo dictum est, «Quaerentes a Deo escam sibi.» Petiit Job tentandum. Qualem escam? Opulentam, pinguem, justum Dei, cui ipse Deus testimonium perhibuit, et ait: «Homo sine querela, verus Dei cultor fuit.» Petivit illum tentandum, quaerens a Deo escam: et accepit tentandum, sed non opprimendum 35Job I, 8. 12 ; purgandum, non evertendum; aut forte nec purgandum, sed probandum. Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris, quia traditi sunt forte in concupiscentias suas. Nam diabolus nulli nocet, nisi acceperit potestatem a Deo. Sed quando? In nocte. Quid est, in nocte? In isto tempore. Cum autem transierit nox, et venerit dies, mittuntur mali cum illo in ignem aeternum, justi vero in vitam aeternam 36Matth. XXV, 46 . Nullus illic erit tentator, quia non sunt illic catuli leonum; quia transacta est nox. Ideo Dominus discipulis suis ait: «Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua» 37Luc. XXII, 31, 32 . Quid est, «vexare sicut triticum?» Quomodo ab homine triticum non manducatur, nisi primo attritum, ut panem faciat; sic neminem manducat diabolus, nisi primo per tribulationem everterit. Conterit, ut manducet: tu autem quando tribularis, si maneas granum, non conturberis; nihil tibi contingit. Quomodo quando boves triturant, numquid in solum triticum intrant? Simul mittuntur cum tribula in aream. Sed numquid timendum est tritico? Absit. Non conciditur nisi palea; triticum spoliatur superfluis, et veniat ventilatio, et inveniet puram massam: quem invenit granum mittit in horreum suum; et acervum paleae comburet igni inexstinguibili 38Matth. III, 12 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 32. I Cor. IV, 5
- 33. Psal. CIII, 20, 21
- 34. Ephes. II, 2
- 35. Job I, 8. 12
- 36. Matth. XXV, 46
- 37. Luc. XXII, 31, 32
- 38. Matth. III, 12