[vers. 2.] Quam damnationem metuens, orat Ecclesia in hoc psalmo, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me. Dicit etiam Apostolus iram judicii: Thesaurizas tibi, inquit, iram in die irae justi judicii Dei 10Rom. II, 5 ; in qua se non vult argui, quisquis in hac vita sanari desiderat. Nec in furore tuo corripias me: corripias, mitius videtur; ad emendationem enim valet. Nam qui arguitur, id est accusatur, metuendum est ne finem habeat damnationem. Sed quoniam furor plus videtur esse quam ira, potest movere cur illud quod est mitius, id est correptio, cum eo positum est quod est durius, id est cum furore. Sed ego puto unam rem duobus verbis significatam: nam in graeco θυμός, quod est in primo versu, hoc significat quod ὀργή, quod est in secundo versu; sed cum Latini vellent etiam ipsi duo verba ponere, quaesitum est quid esset vicinum irae, et positum est furor. Ideo varie codices habent: nam in aliis prius invenitur ira, deinde furor; in aliis, prius furor, deinde ira; in aliis pro furore indignatio ponitur, aut bilis. Sed quidquid illud est, motus est animi provocans ad poenam inferendam: qui tamen motus, non tanquam animae Deo tribuendus est, de quo dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas 11Sap. XII, 18 ; quod autem tranquillum est, non est perturbatum. Non ergo cadit in Deum judicem perturbatio; sed quod in ejus ministris fit, quia per leges ejus fit, ira ejus dicitur. In qua ira, non solum argui se non vult anima quae nunc orat, sed nec corripi, id est emendari vel erudiri: nam in graeco παιδεύσῃς positum est, id est, erudias. Arguuntur autem in die judicii omnes qui non habent fundamentum quod est Christus: emendantur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superaedificant lignum, foenum, stipulam; detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tanquam per ignem 12I Cor. III, 11. Quid ergo iste orat, qui non vult in ira Domini vel argui vel emendari? Quid, nisi ut sanetur? ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus.