Sed Psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quanquam multi mali murmurent adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres, Area est Ecclesia hujus temporis: saepe diximus, saepe dicimus, Et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream, quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari, inter paleas jam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi sejuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam tentavit, tantum virum 11III Reg. XIX, 10; et dixit ad Deum, sicut etiam Apostolus commemorat: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 12Rom. XI, 3 et 4 . Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi. Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt, et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas Vestra, et adsit misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intelligatur, ut fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc enim hodie cantavimus, Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quid enim est, Ne cum impiis perdas? Ne simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo, quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul. Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate Vestra considerare, quia brevis est.