TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 151.] Denique sequitur: «Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.» Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata confessio. Ita regina Esther 467Esther. XIV, 6, 7 , ita sanctus Daniel 468Dan. IX, 4, 15 , ita tres viri in camino 469Id. III, 24-31 , ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit, «Omnes viae tuae veritas;» cum in alio psalmo legatur, «Universae viae Domini misericordia et veritas» 470Psal. XXIV, 10 . Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in judicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.

Notes

  1. 467. Esther. XIV, 6, 7
  2. 468. Dan. IX, 4, 15
  3. 469. Id. III, 24-31
  4. 470. Psal. XXIV, 10