Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de te dicta sunt, civitas Dei 25Psal. LXXXVI, 3. Et si oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea 26Psal. CXXXVI, 5. Dulcis est enim una patria, et vere una patria, sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est. Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus, quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale 27I Cor. XV, 46 . Ideo civitas illa major aetate, quia prior natus est Cain, et postea Abel 28Gen. IV, 1, 2: sed in his major serviet minori 29Id. XXV, 23 . Illa major aetate; ista major dignitate. Quare illa major aetate? Quia non prius quod spirituale est, sed quod animale. Quare ista major dignitate? Quia major serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut legimus 30Id. IV, 17: antequam esset ulla civitas, in primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio intelligas jam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat civitas. Aedificata est et postea Jerusalem, regnum Dei, civitas sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis futura. Intelligite itaque magnum mysterium, et tenete quod praelocutus sum, Non prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Jerusalem, non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo quae appellabatur Jebus, unde Jebusaei. Ea capta, devicta, subjecta, aedificata est nova civitas tanquam destructa vetere; et appellata Jerusalem, Visio pacis, civitas Dei 31Jos. XVIII, 28. Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad Jerusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi 32Rom. V, 19 . Et omnes in Adam morimur 33I Cor. XV, 22; et unusquisque nostrum ab Adam natus est. Transeat ad Jerusalem; destruetur vetus, et aedificabitur novus. Tanquam devictis Jebusaeis, ut aedificetur Jerusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum 34Coloss. III, 9, 10 . Jamque aedificatis in Jerusalem, et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 35Ephes. V, 8 . Mala ergo civitas ab initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum conditur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 25. Psal. LXXXVI, 3
- 26. Psal. CXXXVI, 5
- 27. I Cor. XV, 46
- 28. Gen. IV, 1, 2
- 29. Id. XXV, 23
- 30. Id. IV, 17
- 31. Jos. XVIII, 28
- 32. Rom. V, 19
- 33. I Cor. XV, 22
- 34. Coloss. III, 9, 10
- 35. Ephes. V, 8