TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 27-29.] Nam vis videre quam non tibi noceat, nisi permissus? «Omnia,» inquit, «a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno.» Et iste draco manducare vult, sed non manducat quem vult. «Omnia a te exspectant, Domine, ut des illis cibum in tempore opportuno. Omnia:» et repentia quorum non est numerus, et animalia pusilla et magna, et ipse draco, et omnis creatura tua, qua implesti terram; «Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno,» unicuique cibum suum. Habes cibum tuum, habet et draco cibum suum. Si bene vixeris, cibum Christum habebis; si a Christo recesseris, cibus draconis eris. «Omnia a te exspectant ut des illis cibum in tempore opportuno.» Quid dictum est ipsi draconi? «Terram manducabis.» Draconi dictum est: «Terram manducabis cunctis diebus vitae tuae.» Audisti cibum draconis. Non vis ut det te Deus manducandum draconi; noli esse cibus draconis, id est, noli relinquere verbum Dei. Ubi enim dictum est draconi, «Terram manducabis;» ibi jam dictum erat et praevaricatori, «Terra es, et in terram ibis» 232Gen. III, 14, 19 . Cibus serpentis esse non vis? noli esse terra. Quomodo, inquis, non ero terra? Si terrena non sapias. Audi Apostolum, ut non sis terra. Nam corpus quod geris terra est, sed tu noli esse terra. Quid est hoc? «Si resurrexistis,» inquit, «cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram» 233Coloss. III, 1 et 2 . Si non sapis terrena, non es terra; si non es terra, non manducaris a serpente, cui cibus data est terra. Cibum suum dat Deus serpenti, quando vult, quem vult: bene autem judicat, falli non potest, non ei dat aurum pro terra. «Omnia a te exspectant, Domine, ut de illis cibum in tempore opportuno. Cum dederis eis, colligent.» Ante illos sunt; sed non colligent, nisi cum dederis. Ante diabolum Job erat; et quidem non devoravit Job, sed vel tentare non ausus est, nisi cum ille dedisset. «A te exspectant: cum dederis eis, colligent;» si non dederis, non colligent.

Notes

  1. 232. Gen. III, 14, 19
  2. 233. Coloss. III, 1 et 2