TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 101.] Jam vero quod adjungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori: «Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.» Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus 354Eccli. XVIII, 30 , ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus 355Galat. V, 17 , ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.

Notes

  1. 354. Eccli. XVIII, 30
  2. 355. Galat. V, 17