[vers. 3, 6.] Itaque hic, fratres, videte quid dixit: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quid est hoc? Quasi contrarium videtur, Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea a clamando. Si a clamando, quomodo tacuit? Tacuit quiddam, non tacuit quiddam: tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit praesumptionem. Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur; taceret merita sua, clamaret peccata sua: nunc autem perverse tacuit peccata sua, clamavit merita sua. Et quid illi contigit? Inveteraverunt ossa ejus. Intendite quia si clamaret peccata sua, et taceret merita sua, innovarentur ossa ejus, id est virtutes ejus: esset robustus in Domino, quia inveniretur in se infirmus. Modo autem quia in se voluit esse firmus, factus est infirmus, et inveteraverunt ossa ejus. Remansit in vetustate, qui noluit confitendo amare novitatem. Qui enim fiunt novi, nostis, fratres: quia, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Noluit iste sibi dimitti iniquitates, exaggeravit, defendit illas, jactavit merita sua. Ergo quoniam tacuit a confessione, inveteraverunt ossa ejus. A clamando me tota die. Quid est, A clamando me tota die? Perseverando in defensione peccatorum suorum. Et tamen videte qualis sit, quia agnoscit se. Erit enim modo intelligentia: nihil praeter se respiciet, et displicebit sibi, quia agnoscit se. Modo audietis, ut sanemini.