TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 17.] Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis.» Neque enim inveni ulla merita mea, quando tu disrupisti vincula mea; ideo sacrificium laudis tibi debeo: quia etsi gloriabor quod servus tuus sim et filius ancillae tuae; non in me, sed in te Domino meo gloriabor, qui disrupisti vincula mea, ut a fuga rediens religarer tibi.