[vers. 13.] Nisi convertimini, inquit, gladium suum vibrabit. Potest ipse homo Dominicus gladius Dei intelligi bis acutus, id est framea, quam non vibravit primo adventu, sed tanquam in vagina humilitatis abscondit: vibrabit autem, cum in secundo adventu veniens judicare vivos et mortuos, in manifesto splendore claritatis suae, justis suis lumen, et terrores impiis coruscabit. Nam in aliis exemplaribus, pro eo quod est gladium suum vibrabit, frameam suam splendificabit positum est: quo verbo convenientissime significari arbitror ultimum Dominicae claritatis adventum; quandoquidem ex ipsius persona intelligitur quod alius psalmus habet: Libera, Domine, ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae 47Psal. XVI, 13 . Arcum suum tetendit, et paravit illum. Non passim verborum tempora praetereunda sunt, quod gladium de futuro dixit, vibrabit; arcum de praeterito, tetendit: deinde praeteriti temporis consequuntur verba.