TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 22.] Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium hoc nobis indicat. Sed intelligendum est, fratres, hoc ipsum quod non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit: amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur 85Id. XXVII, 34; sed in potum, non in escam. Verumtamen sic accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum, Dederunt in escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto, mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia jam Dominus escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Acceperat autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis: ibi sacramentum sui corporis demonstravit 86Luc. XXII, 19. In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quia unus panis, unum corpus multi sumus 87I Cor. X, 17 ; in hanc escam suavem quis est qui dat fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Judaei, ut in escam quam jam acceperat darent bibendum amarum illum potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis 88Psal. LXV, 7. Dant fel super tam jucundum cibum. Sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere 89Matth. XXVII, 34. Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni.

Notes

  1. 85. Id. XXVII, 34
  2. 86. Luc. XXII, 19
  3. 87. I Cor. X, 17
  4. 88. Psal. LXV, 7
  5. 89. Matth. XXVII, 34