[vers. 7.] Redit ad verba Domini: et ipse Dominus narrare nobis incipit, tanquam alloquens nos, exsultante etiam Propheta et dicente, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Confirmat nos et ipse, tanquam dicens nobis: Quid mihi facere potuerunt illi qui me persecuti sunt? Quare autem nos alloquitur? Quia faciunt et nobis. Sed nihil faciunt qui nos similiter fuerint persecuti. Videat enim Charitas Vestra alloquentem nos Dominum, et exhortantem nos exemplo suo. Muscipulam paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Voluerunt illam quasi de coelo deponere, et ad inferiora deprimere: Curaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Mihi nocuerunt, an sibi? Ecce ille exaltatus est super coelos Deus, et ecce super omnem terram gloria ipsius: regnum Christi videmus, ubi est regnum Judaeorum? Quoniam ergo fecerunt quod facere non debuerunt, factum est in illos quod pati debuerunt: ipsi foderunt foveam, et ipsi inciderunt in eam. Quod enim persecuti sunt Christum, Christo non obfuit, sed ipsis obfuit. Et nolite putare, fratres, ipsis solis hoc accidisse. Omnis qui parat foveam fratri suo, necesse est ut ipse incidat in eam. Intendite, fratres mei, christianos oculos habete, nolite decipi visibilibus. Forte enim alicui vestrum, quia hoc dixi, subvenit modo aliquis qui voluit fratri suo fraudem facere, et voluit ei aliquas insidias machinari, et machinatus est, et implevit, et cecidit frater in insidias ejus, et spoliatus est, aut pressus est, sive carcere, sive falso testimonio, sive aliqua nefaria criminatione circumventus: videtur autem iste oppressus, ille oppressisse; iste victus, ille vicisse; et falsum putatur quod diximus, quoniam quicumque foveam paraverit fratri suo, ipse cadit in eam. Interrogo vos tanquam christianos, ut sumatis exemplum de his quae jam novimus. Pagani persecuti sunt martyres, et martyres capti sunt, ligati sunt, in carcerem missi sunt, bestiis subrecti sunt, alii ferro percussi, alii ignibus concremati: vicerunt persequentes, et victi sunt martyres? Absit. Quaere gloriam martyrum apud Deum, quaere foveam Paganorum in confossa conscientia: ibi est enim fovea quo cadit impius, in conscientia mala. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante se: nescit qua eat; quomodo qui ambulat in via cum ceciderit in foveam, perdidit viam. Videtis ergo omnes malefactores perdidisse viam, implicatos facinore. Sed jam te tradidit in manus forte latronis, aut in manus alicujus injusti vel circumventi a se judicis: et tu in pressura es, ille laetatur, ille exsultat. Noli, jam dixi, noli habere oculos Paganorum: christianos oculos habe. Vides illum qui exsultat: ipsa exsultatio est fovea ipsius. Melior est enim tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis. Ipsa laetitia iniqua facientis, ipsa est fovea: illuc quisque cum ceciderit, oculos perdit. Te doles, quia perdidisti vestem; et illum non doles, quia perdidit fidem? Quis vestrum graviore damno percussus est? Ecce ille occidit, tu occideris: vivit ille, tu mortuus es? Absit. Ubi est fides Christianorum? ubi est ille qui moritur ad tempus? Audiat Dominum suum: Qui credit in me, licet moriatur, vivit 37Joan. XI, 25 . Ergo qui non credit, licet vivat, mortuus est. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Omnibus malis necesse est ut hoc contingat.