TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 4-6.] Sed posteaquam et ego «tribulationem et dolorem inveni, nomen Domini invocavi.» Latebat enim me tribulatio et dolor utilis; tribulatio de qua dat auxilium, cui dictum est, «Da nobis auxilium de tribulatione, et vana sulus hominis» 14Psal. LIX, 13 . Ego enim de vana salute hominis gaudendum et exsultandum arbitrabar; sed cum audissem a Domino meo, «Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur» 15Matth. V, 5 , non exspectavi ut prius amitterem bona temporalia quibus male oblectabar, et tunc lugerem: sed attendi in eamdem ipsam miseriam meam qua talibus oblectabar, quae et amittere formidarem, et tenere non possem; attendi in eam vehementer et fortiter, et me non solum excruciari adversitatibus hujus saeculi, sed etiam obligari prosperitatibus vidi; atque ita «tribulationem et dolorem» qui me latebat «inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine, erue animam meam.» Miser enim ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 16Rom. VII, 24, 25 ? Dicat igitur sanctus populus Dei, «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi:» et audiant reliquiae gentium quae nondum invocant nomen Domini; audiant et quaerant, ut inveniant tribulationem et dolorem, et invocent nomen Domini, et salvae fiant. Non hoc eis dicimus, ut quaerant miseriam quam non habent, sed ut inveniant eam quam nescientes habent: neque hoc eis optamus, ut terrena necessaria desint eis, quibus indigent, dum mortaliter vivunt; sed ut hoc plangant, quod amissa satietate coelesti, terrenis, non ad fruendum stabilibus bonis, sed ad sustentandum necessariis indigere meruerunt. Agnoscant et lugeant istam miseriam; faciet eos beatos lugentes, qui eos esse semper miseros noluit.

Notes

  1. 14. Psal. LIX, 13
  2. 15. Matth. V, 5
  3. 16. Rom. VII, 24, 25