[vers. 22.] Hortatus est ad omnia, implevit nos gaudio spei, proposuit nobis quid amemus, in quo solo et de quo solo praesumamus: post haec fit oratio brevis et salubris: Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Et quo merito? Sicut speravimus in te. Fui quibusdam onerosus; sentio: quibusdam autem etiam cito terminavi sermonem; et hoc sentio: ignoscant infirmi fortioribus, et pro infirmis deprecentur fortiores. In uno corpore omnia membra simus, a capite nostro vegetemur: et in illo spes nostra est, et in illo fortitudo nostra est. Non dubitemus exigere de Domino Deo nostro misericordiam; vult omnino exigi se. Non enim turbabitur dum exigitur, aut omnino angustabitur, quomodo ille a quo petis quod non habet, aut quod parum habet, et timet dare ne minus habeat. Vis nosse quomodo tibi eroget Deus misericordiam? Tu eroga charitatem: videamus si finis, dum erogas. Quanta est ergo opulentia in ipsa summitate, si potest tanta esse in imagine?