TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Memor esto hujus creaturae tuae. Cujus creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino. Dictum est Christo in gente sua, Peccator est iste; non novimus unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste Samaritanus est 66Joan. IX, 24, 29, et VIII, 48 . Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non intellectus Asaph tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum: quia non iit ad deos et idola Gentium. Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim, Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me 67Psal. LXXII, 23, 24 . In voluntate tua, non in justitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo et hic, Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster 68Rom. XI, 17; et radix manet, et ex ipsis ramis per infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum, quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce 69Matth. XXVII, 40 .

Notes

  1. 66. Joan. IX, 24, 29, et VIII, 48
  2. 67. Psal. LXXII, 23, 24
  3. 68. Rom. XI, 17
  4. 69. Matth. XXVII, 40