In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, charissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia judicia oris ejus, et in via testimoniorum ejus delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis ejus, considerat vias ejus, et meditatur in justificationibus ejus, ne obliviscatur verborum ejus, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere, «Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.» Ubi nihil aliud intelligitur poscere, nisi adjutorium gratiae, ut quod jam novit sermone, discat et opere.