[«vers.» 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis jam dixerit, «Exultavi super eloquia tua,» quod utique non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit: «Injustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.» Nempe a verbis ejus illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit charitatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica conjux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et conjux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est 487Matth. VI, 9 , et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus 488Psal. XLIV, 3 . A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit 489Hebr. XII, 6 ? At qui haec judicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo judicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio.