TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in coelo tuo: non dixit, Abscondes eos in paradiso: non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae hujus, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii. Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes, inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane, sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam januam. Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis? Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia hujus temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia adhuc in hac terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna, si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae; diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum.