TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae.» Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. «Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae.» Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne jam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium ejus. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in majore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt? «Quoniam audierunt omnia verba oris tui!» O Domine, «omnia verba oris tui!» Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, «omnia verba oris tui.» Sed in gente Judaeorum sola erant «omnia verba oris tui:» quam gentem laudans Apostolus ait, «Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei» 18Rom. III, 1 et 2 . Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Judicum; videte quale signum petivit a Domino: «Ponam,» inquit, «vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit.» Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: «Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur.» Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere 19Judic. VI, 36-40 . Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam gens Judaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est, «Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui.» Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero «omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.»

Notes

  1. 18. Rom. III, 1 et 2
  2. 19. Judic. VI, 36-40