TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 148.] Ipsa et quod sequitur dicit, «Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua.» Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis 461Isai. IX, 2 ; nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?

Notes

  1. 461. Isai. IX, 2